- COLOR
- COLORprimo unus in Pictura. Plin. l. 35. c. 8. Apparet multo vetustiora (Artis huius) principin esse, eosque qui monochromata pinxerint, (quorum aetas non traditur) aliquando ante fuisse, Hygiaenontem, Diniam, Charmam, et qui primus in pictura marem feminamque discrverit, Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, quique inventa eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum. Dein quatuor in usum venêre. Idem, c. 7. Quâ contemplatione tot colorum tantâ varietate, subit antiquitatem mirari. Quatuor coloribus solis immortalia illa opera fecêre, ex aibis melinô, ex silaceis Atticô, ex rubris sinopide Ponticâ, ex nigris atramentô, Apelles, Echton, Melanthius, Nicomachus, clarissimi Pictores, cum tabulae illorum singulae oppidorum venirent opibus. Postmodum innumeri adhibiti, non tamen meliore picturâ. Idem ibid. Nunc et purpuris in parietes migrantibus, et Indrâ conferente fiuminum suorum limum et draconum et elephantorum sanguinem, nulla nobilis pictura est. Omnia ergo meliora tunc fuêre, cum minor copia ---- quoniam ---- rerum, non animi pretiis excubatur. Vide infra, ubi de Pictura. aliud autem Color, aliud lumen et fulgor, tum in pictura, tum in gemmis. Idem, c. 5. Tandem se Ars ipsa distinxit, et invenit lumen aique umbras, differentiâ colorum alternâ vice sese excitante. Dein adiectus est splendor alius hic, quam lumen: quem, quia inter hoc et umbram esset, appellârunt tonon: commissuras vero et transitus colorum, armogen. Hinc ubi plus coloris, quam luminis, plenum, saturatum, meracum, pressum, astrictum, triste, austerum, amarum etc. Graece βαθὺ, βαρὺ, κατακορὲς, ἄκρατον, αὐςηρὸν, πικρὸν κτλ. ubi vero plus luminis, quam coloris, hilare, excitatum, vegetum, floridum, acutum, gratum, floridum etc. Graecis ὀξὺ, ἐυανςθὲς, λαμπρὸν κλ, dictum reperimus: quamvis coloris una eademque species, alias florida, alias austera possit fieri, vide quae hîc passim in his vocibus, ut et supra, ubi de phrasi, Alligari colores ae infra voce Harmoge. In gemmis cotor est, quem prima ἔμφασιςexhibet, quo aut viridis, aut rubra, aut eoerulea dicitur; fulgor vero, qui in suspectu, vel despectu, luce aliter et aliter accceptâ, nunc igne, nunc Sole, nunc inclinatione, excitatur et radiat. Sic syrtitae color melleus, fulgor croceus, selenitis gemma candida est, sed quae melleô fulgore transluceat, Choaspis lapis viridis est, sed coloris aurei etc. Vide de Coloribus tum nativis, tum factitiis, Plin. l. 35. c. 6. quive horum quôvis in Pictura primitus usi, eundem, ubi de Metallis: de Coloribus vero Factionum Circensium, Familiarium, Vestiumque, hîc suô locô: et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solinum passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.